Hľadaný výraz: Mt 15,1-9; Mk 7,1-9; Lk 11,37-54, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: 2 “ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”. 3 Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 4 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". 5 Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, 6 non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8 "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.

1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis; 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes 3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — 5 et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”. 6 At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”. 8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”. 9 Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. 43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”. 45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”. 46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! 47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”. 53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.

1

mail   print   facebook   twitter